라틴어 문장 검색

Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 1:3)
Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 12:1)
furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore gerunt Rubri germina cara maris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam3)
cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:2)
Clamare tamen coepi et heiulans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:15)
Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:14)
post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi sortita est lateris spatium breviorque videtur virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis et levis erecta consurgit ad oscula planta.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI260)
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII63)
nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권121)
Altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:3)
Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:1)
Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION